Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10762541

Odwiedza nas 31 gości oraz 0 użytkowników.

PREX EUCHARISTICA III PRO MISSIS CUM PUERIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

De modo proferendi Precem eucharisticam III

 pro Missis cum pueris

 quando in concelebratione adhibetur

 

Intuitu psychologiæ puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, hæc servanda erunt:

Omnia usque ad quod ipse ántea fecit a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur.

A Pater óptime, hæc dona usque ad unum corpus in caritáte fiámus omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Pater óptime, hæc dona usque ad Fílii tui Iesu Christi, manibus ad oblata extensis;

b) Véspere enim illo manibus iunctis;

c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;

d) Quapropter hic, Pater sancte, et In fine autem ventúrus est et Pater sancte, qui nos vocásti, manibus extensis. Intercessio: Recordáre, Dómine, Papæ nostri usque ad cum illo in sempitérnum uni alterive e concelebrantibus committi potest, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

In hac Prece eucharistica tempore paschali adhibentur partes variabiles peculiares.

 

PREX EUCHARISTICA III

PRO MISSIS CUM PUERIS

1. V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

+Grátias ágimus tibi, Deus,

qui nos creásti,

ut tibi viverémus,

nos ínvicem fratérne diligéntes.

Tuum est munus quod mútuo contuéntes et colloquéntes,

cuncta quæ bona sunt, cuncta quæ áspera,

inter nos partíri valeámus. +

Tempore paschali sacerdos dicit:

+ Quia tu es Deus vivéntium,

qui nos ad vitam vocásti

et vis, ut felicitáte ætérna fruámur.

Primum quidem e nobis Iesum Christum

suscitásti a mórtuis novámque ei vitam donásti.

Idem es nobis pollícitus

vitam sine término, sine misériis, sine dolóribus. +

De hoc, Pater, gavísi,

et grátias referéntes,

cum ómnibus, qui in te credunt,

et cum Sanctis et Angelis

confitémur in exsultatióne dicéntes:

Omnes acclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

 

2. Sacerdos, manibus extensis, prosequitur:

Vere sanctus es, Dómine,

et erga nos omnes benígnus,

cunctísque homínibus cleméntiam tuam osténdis.

Tibi grátias ágimus,

imprímis pro Fílio tuo Iesu Christo.

+ Qui in mundum veníre dignátus est,

quia dereliquérunt te hómines propter peccátum

neque ámplius inter se eórum conséntiunt ánimi.

Ipse óculos nostros et aures apéruit,

ut te Patrem ómnium nostrum agnoscerémus

et nos alterútrum diligerémus. +

Tempore paschali sacerdos dicit:

+ Ipse nobis vitæ núntium áttulit

in splendóribus tuis apud te sine fine ducéndæ,

et illíus vitæ viam nobis osténdit

gréssibus amóris percurréndam,

in qua nos ipse præcéssit. +

Nunc autem Christus ad unam nos cóngregat mensam,

volens ut faciámus, quod ipse ántea fecit.

Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Pater óptime, hæc dona panis et vini

per virtútem Sancti Spíritus sanctificáre dignéris,

Iungit manus et signat semel super patenam et calicem simul, dicens:

ut nobis fiant Corpus et c Sanguis

Fílii tui Iesu Christi.

Iungit manus.

 

3. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Véspere enim illo,

priúsquam propter nos mortem subíret,

cum discípulis suis postrémum discúmbens,

accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accépit panem,

grátias egit,

fregit dedítque eis dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit participantibus, reponit super patenam et genuflexus adorat.

 

4. Postea prosequitur.

Simíliter,

Deinde accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accípiens cálicem, vino replétum,

grátias egit,

dedítque discípulis suis dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Deínde dixit ad eos:

Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem ostendit participantibus, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

 

5. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

Mystérium fídei.

Omnes acclamant:

Christum, qui mórtuus est pro nobis

et resurréxit,

exspectámus veniéntem in glória.

Vel:

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

 

6. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:

Quaprópter hic, Pater sancte, tibi astámus,

cum gáudio mémores eórum,

quæ Iesus Christus pro salúte nostra est operátus.

In hoc sancto sacrifício,

quod ipse Ecclésiæ suæ commísit,

mortem eius ac resurrectiónem recólimus.

Pater sancte, qui es in cælis,

nos súscipe, quaésumus,

una cum Fílio tuo dilécto.

Ipse mortem voluntárie pro nobis sustínuit.

Tu autem eum resuscitásti;

unde acclamémus:

Omnes acclamant:

Te Deum, qui bonus es, laudámus;

tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur:

Qui cum apud te semper vivit,

tamen nobíscum conversátur.

Omnes acclamant:

Te Deum, qui bonus es, laudámus;

tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur:

In fine autem ventúrus est cum glória,

in cuius Regno non ámplius erit,

qui miséria affligátur, qui lacrimétur,

qui tristítiam hábeat,

nec peccátum nec mors ultra dominabúntur.

Omnes acclamant:

Te Deum, qui bonus es, laudámus;

tibi grátias ágimus.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur:

Pater sancte, qui nos vocásti,

ut de hac mensa in lætítia

Corpus Christi sumerémus,

tríbue, quǽsumus,

ut huius cibi virtúte roboráti,

tibi magis magísque placeámus,

et per communiónem Spíritus Sancti

unum corpus in caritáte fiámus.

Recordáre, Dómine, Papæ nostri N.,

Epíscopi nostri N., * et ceterórum Episcopórum.

+ Adiuva cunctos Christi discípulos,

ut pacem concílient

aliísque lætítiæ donum impértiant. +

Tempore paschali sacerdos dicit:

+ Fac ut corda fidélium

paschálibus gáudiis repleántur,

et hanc lætítiam ad cunctos pérferant hómines,

qui tristítiam habent. +

Nobis ómnibus concéde,

ut cum beáta Vírgine María, Matre Dei,

cum Sancto N. et univérsis Sanctis,

apud Christum in cæléstibus quondam habitémus,

et apud te simus cum illo in sempitérnum.

 

7. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

Omnes acclamant:

Amen.