PRÆFATIO V DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

PRÆFATIO V DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

De creatione

56. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui ómnia mundi eleménta fecísti,

et vices disposuísti témporum variári;

hóminem vero formásti ad imáginem tuam,

et rerum ei subiecísti univérsa mirácula,

ut vicário múnere dominarétur ómnibus quæ creásti,

et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret,

per Christum Dóminum nostrum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.