PRÆFATIO VI DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO VI DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

De pignore æterni Paschatis

57. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

In quo vívimus, movémur et sumus,

atque in hoc córpore constitúti

non solum pietátis tuæ cotidiános experímur efféctus,

sed æternitátis étiam pígnora iam tenémus.

Primítias enim Spíritus habéntes,

per quem suscitásti Iesum a mórtuis,

paschále mystérium sperámus nobis esse perpétuum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.