VIII MENSE APRILE / XXXIII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXIII ITEM ALIA

Aspice nos, domine, praecibus exoratus uenerandi martyris Gregori, tua miseratione concedens, ut sicut nobis eius passio contulit hodiernum in tua uirtute conuentum [laetitiam], ita suffragetur et meritum [Ver 126]

Fiat, domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis praetiosi celebritate martyrii, quae et corda nostra purificet, et tuorum tibi uota conciliet [Ver 127]

Uere dignum: propensius exorantes, ut sicut infirmitati nostrae prescius contulisti subsidia copiosa iustorum, ita nobis eorum tribuas intercessione refoueri [Ver 128]

Exaudi nos, domine, clamantes ad te, et quos non deseris sacramentis, necessariis adtolle praesidiis [Ver 129]