Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10738211

Odwiedza nas 40 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXXIIII ITEM ALIA IN DEDICATIONE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXIIII ITEM ALIA IN DEDICATIONE

Deus, qui beati Petri apostoli dignitatem ubique facis esse gloriosam: presta, quaesumus, ut et doctrina semper ipsius foueamur et meritis [Ver 130]

Suscipe, domine, quaesumus, hostias, quas maiestati tuae in honore beati apostoli Petri cui haec est basilica sacrata deferimus, et eius praecibus nos tuere [Ver 131]

Uere dignum: qui ut in omni loco dominationis tuae beati Petri apostoli magnificis potestatem, non solum ubi uenerabiles eius reliquiae conquiescunt, sed ubicumque praetiosa reuerentia fuerit inuocata, tribues esse praesentem; ut nunc etiam perseuerare demonstres, quod in omnem terram sonus eius exeat, et toto orbe salutaria uerba decurrant [Ver 132]

Benedicimus, domine, misericordias tuas, qui nos incessabiliter beati apostoli tui Petri sinis commemoratione foueri, suppliciter exorantes, ut cuius sollemnia gerimus, patrocinia sentiamus [Ver 133]