VIII MENSE APRILE / XXXVIIII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXXVIIII ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad maiestatem tuam, sicut dignum est, exorandam: da sanctos martyres tuos pro nostris supplicare peccatis, quos dignae possis audire [Ver 153]

Adiuba nos, domine, tuorum praece sanctorum, quorum festa gerimus, sentiamus auxilium [Ver 154]

Oblationem familiae tuae, domine, sanctorum martyrum praesidia deputata commendent, et ut tibi grata sint, placentium tibi supplicationibus offerantur [Ver 155]

Uere dignum: qui non solum debitum mortis antique, quo idem non tenebatur, exsoluens pro debitoribus repensauit, sed martyribus suis contulit, ut, quod humana substantia contra uoluntatem sui creatoris agendo contraxerat et praefixa lege fuerat solutura, dum pro testimonio creatoris sponte susciperent, fieret eis de reatu iustitia, et poena transiret ad gloriam [Ver 156]