MENSE MAIO XI IN DOMINICUM PENTECOSTEN

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE MAIO XI
IN DOMINICUM PENTECOSTEN

Adesto, domine, praecibus nostris, ut adoptio, quam in id ipsum sanctus spiritus aduocauit, nihil habeat in dilectione terrenum, nihil in confessione diuersum [Ver 215]

Propitius, domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum [Ver 216]

Uere dignum: haec tibi nostra confessio, pater gloriae, semper accepta sit, de cordibus filiorum promissionis emissa: quia nihil sublimius collatum aeclesiae tuae probamus exordiis, quam ut euangelii tui praeconia linguis omnibus credentium ora loquerentur; ut et illa sententia, quam superbae quondam turris extructio meruit, solueretur, et uocum uarietas aedificationi aeclesiasticae non difficultatem faceret, sed augeret potius unitatem [Ver 217]

II CONTRA INIMICOS CATHOLICAE PROFESSIONIS

Exaudi, domine, praeces nostras, et sicut profanas mundi caligines sancti spiritus luce euacuasti, sic hostes Romani nominis et inimicos catholicae professionis expugna [Ver 218]

CONTRA INPETITORES

Deus, qui uastatoris antiqui perfidiam uirtute filii tui et sancti spiritus destruendo dedisti nobis de captiuitate uictoriam: concede, quaesumus, ut qui nos inpetere moliuntur, potentiae tuae dextera conterantur [Ver 219]

II.

Accipe, quaesumus, domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut quod mysteriis agimus, piis effectibus celebremus [Ver 220]

Uere dignum: clementiam tuam suppliciter exorantes, ut sicut nobis aeternae securitatis aditum passione Domini nostri Iesu Christi et sancti spiritus inluminatione reserasti, sic etiam tranquillitatem uitae praesentis indulgeas, per quam tanti doni particeps deuotio quieta proficiat, et negligentiae terror inlatus ad fidei tranferatur aumentum [Ver 221]

III. ITEM ALIA

Purificet nos, quaesumus, Domine, muneris praesentis oblatio, ut dignos sacra participatione perficiat [Ver 222]

III. ITEM ALIA PRAECE. SF.

Mentes nostras, quaesumus, domine, sanctus spiritus diuinis praeparet sacramentis, quia ipse est omnium remissio peccatorum [Ver 223]

III. ITEM ALIA

Communicantes, et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes, quo apostoli apostolorumque discipuli omnium charismatum spiritalia dona sumpserunt: sed et memoriam uenerantes [Ver 224]

Adsit nobis, domine, quaesumus, uirtus spiritus sancti, qui et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur inimicis [Ver 225]