Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10738569

Odwiedza nas 55 gości oraz 0 użytkowników.

VI. IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS, VII KALENDAS IANUARIAS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

VI.
IN NATALE SANCTI STEPHANI MARTYRIS, VII KALENDAS IANUARIAS

 

Omnipotens aeternae deus, qui primitias martyrum in sancti leuitae Stephani sanguinem dedicasti, tribuae, quaesumus, ut pro nobis intercessor adsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit: per. [GeV 30]

 

Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sicut diuina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius praecibus adsequamur: per. [GeV 31]

 

Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Stephanus leuita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae prumptus adiutor: per. [GeV 32]

 

SECRETA. Grata tibi sint, domine, munera, quaesumus, deuotionis hodiernae, quae beati Stephani martyris tui commemois ratio gloriosa depromit: per. [GeV 33]

 

POST COMMUNIONEM. Gratias agimus, domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et filii tui natiuitatae nos saluas et beati martyris Stephani depraecatione sustentas: per. [GeV 34]

 

AD POPULUM. Beatus martyr Stephanus, domine, quaesumus, pro fidelibus tuis suffragator accedat, qui dum bene sit tibi placitus, pro his etiam prosit auditor: per dominum. [GeV 35]