Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10762200

Odwiedza nas 96 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SEXTA

Ocena użytkowników: 1 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SEXTA

 

Huius nobis parsimoniae, quaesumus, domine, praebe mensu­ ram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutare nobis fructum mentis adquirat: per. [GeV 124]

 

Da, quaesumus, nobis, omnipotens deus, ieiuniorum magnificae sacramenti et dignae semper tractare mysteria et conpetenter hono­rare primordia: per. [GeV 125]

 

SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, deuotorum munera famulorum et tuis diuinis purifica seruientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes: per dominum. [GeV 126]

 

POST COMMUNIONEM. Praesta, quaesumus, domine, spiritalibus gaudiis nos replere, ut quae actu gerimus, mente sectemur: per. [GeV 127]

 

AD POPULUM. Plebs tua, domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet et obtata repereat: per. [GeV 128]