Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10760413

Odwiedza nas 45 gości oraz 0 użytkowników.

XVIIII ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE PRIMO SUNT DICENDAE ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XVIIII ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE
PRIMO SUNT DICENDAE 
ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA

 

Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec conuertantur et uiuant: debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende uendictam et praesta propitius, ne dissimolatio comulet ultionem, sed potius per ieiunium emendatio prosit ad ueniam: per dominum nostrum. [GeV 134]

 

Omnium nostrorum, domine, quaesumus, ad te corda conuerte, et ab his quibus offenderis abstinentes non iram tuam sed misericor­diam sentiamus: per. [GeV 135]

 

Ieiunia, quaesumus, domine, nos sacrata letificent, ut inbicillitate nostrae tribuantur auxilium et mentibus desideratus uirtutum succedat affectus: per dominum. [GeV 136]

 

Adesto, quaesumus, omnipotens deus, ad ieiunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum: per dominum. [GeV 137]

 

Da nobis obseruantiam, domine, legitimam deuotione per­fectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae sancta tibi conuersatione placeamus: per. [GeV 138]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam subpliciter exoramus, ut piae ieiunantium precatione placatus et temporalia sub­sidia nobis tribuas <et> aeterna: per. [GeV 139]