FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA
Deus, qui ob ammarum medillam ieiunii deuotione castigare corpora praecipisti, concede, ut corda nostra ita pietates tuae ualeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis: per. [GeV 173]
Inploramus, domine, clementiam tuam, ut haec diuina ieiuniorum subsidia a uiciis expiatus ad festa uentura nos praeparent: per. [GeV 174]
SECRETA. Praesentibus sacrificiis, domine, ieiunia nostra sanctifica ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur: per. [GeV 175]
POST COMMUNIONEM. Dilitias, domine, mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus ieiunando copiosius saginamur: per. [GeV 176]
AD POPULUM. Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operibus perducantur: per. [GeV 177]