Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10773888

Odwiedza nas 45 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA III EBDOMADA VI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA III EBDOMADA VI

 

Da, misericors deus, ut quod in tui filii passione mundus exer­cuit, salutare nobis fideliter senciamus: per. [GeV 339]

 

Fac, omnipotens deus, ut quae ueraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur: per. [GeV 340]

 

SECRETA. Intende, quaesumus, domine, hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eius pleni­tudinem peruenire: per. [GeV 341]

 

POST COMMUNIONEM. Repleti, domine, sacri muneris gratia sup­ plices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci ueneratione conte­gimus, dulciora mentibus sentiamus: per. [GeV 342]

 

AD POPULUM. Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operibus perducamur: per. [GeV 343]