Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10770284

Odwiedza nas 117 gości oraz 0 użytkowników.

SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM INGREDIANTUR.

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

SEQUITUR ORDO QUALITER SABBATO SANCTO AD UIGILIAM

INGREDIANTUR.

 

Primitus enim uiiia hora diei mediante procedunt ad ecclesiam et ingrediuntur in sacrario et induunt se uestimentis sicut mos est. Et incipit clerus laetania et procedit sacerdos de sacrario cum oidinibus sacris. Ueniunt ante altare stantes inclinato capite usquedum dicent Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere. Deinde surgens sacerdos ab oratione uadit retro altare) sedens in sede sua. Deinde ueniens archidiacomts ante altare, accipiens de lumine quod VI ferta absconsum fuit, faciens crucem super cereum et inluminans eum, et conpletur ab ipso benedictio caerei. [GeV 425]

 

Deus, mundi conditor, auctor luminis, siderum fabricator, deus qui iacentem mundum in tenebras luce perspicua retexisti, deus, per quem ineffabili potentia omnia claritas sumpsit exordium: te in tuis operibus inuocantes, in ac sacratissima noctis uigilia de donis tuis caereum tuae suppliciter offerimus maiestati, non adipe carnis pollutum, non profana unctione uiciatum, non sa­crilego igne contactum, sed cera oleo atque papiro constrictum in tui nominis honore succensum, obsequio relegiosae deuotionis offerimus. Magnum igitur mysterium et noctis huius mirabile sacramentum dignis necesse est laudibus cumulari. In quo dominicae resurrectio­nis miraculo diem sibi introductum tenebrae inueteratae senserunt, et mors quae olim fuerat aeterna nocte damnata, inserto uiri fulgoris lumine captiuam se trahi dominicis triumphis obstipuit, et quod praeuaricante primoplaustro tenebrosa praesumptione fuerat in seruitute damnatum, huius noctis miraculo splendore liber<t>atis inradiat. Ad huius ergo festiuitatis reuerentiam feruore spiritus descendentes, quantum deuotio humana exigit, tibi deo ful­gore flammarum placida luminaria exibemus, ut dum haec fide integra persoluuntur, creaturae tuae etiam praeconia extolluntur. Flammae lux quippe dicenda est, per quem potestas deitatis Moyse apparere dignata est, quae de terra seruitutis populo exeunti salu­tifero lumine ducatum exibuit, quae tribus pueris in camino sentencia tyranni depositis uitam blandimentis mollioribus reseruauit. Nam ut praecedente huius luminis gratia tenebrarum horror excluditur, ita, domine, luciscente maiestati tuae imperro peccatorum sarcinae deluantur. Cum igitur huius substanciae miramur exordium, apium necesse est laudemus originem. Apes uero sunt frugalis in sumptibus, in procreatione castissimae. Aedificant cellulas caere<o> liquore fundatus, quarum humanae peritiae ars magistra non quoequat. Legunt pedibus flores et nullum damnum in floribus inuenitur. Partus non aedunt, sed ore legentes concepti faetus reddunt examina, sicut exemplo mirabili Christus ore paterno processit. Fecunda est in his sine partu uirginitas, quam ut<i>que dominus sequi dignatus, carnalem se matrem habere uirginitatis amore constituit. Talia igitur, domine, dignae sacris altaribus tuis munera offeruntur, quibus te laetari relegio Christiana non ambigit. [GeV 426-428]

 

Benedictio super incensum. Ueniat ergo, omnipotens deus, super hunc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc noc­turnum splendorem, inuisibilis regnator, intende, ut non solum sacri­ficium quod ac nocte litatum est archana luminis tui admixtione refulgeat, sed quocumque loco ex huius aliquid sanctificationis fue­rit mysterio deportatum, expulsa diabolicae fraudis nequitia uirtus tuae maiestatis adsistat: per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spi­ritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. [GeV 429]

 

Post hoc surgens sacerdos a sede sua et dicit orationes de uigilia paschae, sicut in sacramentorum continetur. [GeV 430]