Die 7 martii
Ss. Perpetuæ et Felicitatis, martyrum
Memoria
Ant. ad introitum
Gaudent in caelis ánimae Sanctórum,
qui Christi vestígia sunt secúti;
et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt,
ídeo cum Christo exsúltant sine fine.
Collecta
Deus, cuius urgénte caritáte
beátae mártyres Perpétua et Felícitas
torméntum mortis, contémpto persecutóre, vicérunt,
da nobis, quǽsumus, eárum précibus,
ut in tua semper dilectióne crescámus.
Per Dóminum.
Super oblata
Hodiérnum, Dómine, sacrifícium laetánter offérimus,
quo, beatárum Perpétuæ et Felicitátis
cæléstem victóriam recenséntes,
et tua magnália prædicámus,
et nos acquisísse gaudémus suffrágia gloriósa.
Per Christum.
Ant. ad communionem 2 Cor 4, 11
In mortem trádimur propter Iesum,
ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
Post communionem
Suméntes, Dómine, gáudia sempitérna
de participatióne sacraménti,
et de memória beatárum Perpétuæ et Felicitátis
supplíciter deprecámur,
ut, quæ sédula servitúte, donánte te, gérimus,
dignis sénsibus tuo múnere capiámus.
Per Christum.