Die 29 iunii
SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
Sollemnitas
Ad Missam in Vigilia
Hæc Missa adhibetur vespere diei 28 iunii, sive ante sive post I Vesperas sollemnitatis.
Ant. ad introitum
Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium,
ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster,
beatórum apostolórum Petri et Pauli
intercessiónibus sublevári,
ut, per quos Ecclésiæ tuæ
supérni múneris rudiménta donásti,
per eos subsídia perpétuæ salútis impéndas.
Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Múnera, Dómine, tuis altáribus adhibémus,
de beatórum apostolórum Petri et Pauli
sollemnitátibus gloriántes,
ut quantum sumus de nostro mérito formidántes,
tantum de tua benignitáte gloriémur salvándi.
Per Christum.
Præfatio propria, ut in Missa sequenti, pp. 780-782.
Ant. ad communionem Cf. Io 21, 15.17
Simon Ioánnis, díligis me plus his?
Dómine, tu ómnia nosti;
tu scis, Dómine, quia amo te.
Post communionem
Cæléstibus sacraméntis, quǽsumus, Dómine,
fidéles tuos corróbora,
quos Apostolórum doctrína illuminásti. Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 613.
Ad Missam in die
Ant. ad introitum
I sti sunt qui, vivéntes in carne,
plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque lætítiam
in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti,
da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum,
per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Hóstiam, Dómine, quam nómini tuo exhibémus sacrándam,
apostólica prosequátur orátio,
nosque tibi reddat in sacrifício celebrándo devótos.
Per Christum.
Præfatio: De duplici missione Petri et Pauli in Ecclesia.
Textus sine cantu:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus.
Quia nos beáti apóstoli Petrus et Paulus
tua dispositióne lætíficant:
hic princeps fídei confiténdæ,
ille intellegéndæ clarus assértor;
hic relíquiis Israel instítuens Ecclésiam primitívam,
ille magíster et doctor géntium vocandárum.
Sic divérso consílio unam Christi famíliam congregántes,
par mundo venerábile, una coróna sociávit.
Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Ant. ad communionem Cf. Mt 16, 16.18
Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Fílius Dei vivi.
Respóndit Iesus: Tu es Petrus,
et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Post communionem
Da nobis, Dómine, hoc sacraménto reféctis,
ita in Ecclésia conversári,
ut, perseverántes in fractióne panis
Apostolorúmque doctrína,
cor unum simus et ánima una, tua caritáte firmáti.
Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 613.
Pro Missa votiva de S. Petro aut de S. Paulo, cf. infra, p. 1184, vel p. 1185.