Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11578309

Odwiedza nas 104 gości oraz 0 użytkowników.

PREX EUCHARISTICA III

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

PREX EUCHARISTICA III

107. V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Sequitur Præfatio iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

108. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Vere Sanctus es, Dómine,

et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra,

quia per Fílium tuum,

Dóminum nostrum Iesum Christum,

Spíritus Sancti operánte virtúte,

vivíficas et sanctíficas univérsa,

et pópulum tibi congregáre non désinis,

ut a solis ortu usque ad occásum

oblátio munda offerátur nómini tuo.

109. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur,

ut hæc múnera, quæ tibi sacránda detúlimus,

eódem Spíritu sanctificáre dignéris,

iungit manus

et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

ut Corpus et + Sanguis fiant

Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi,

iungit manus

cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.

110. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit:

Ipse enim in qua nocte tradebátur

accipit panem

eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accépit panem

et tibi grátias agens benedíxit,

fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

parum se inclinat

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

111. Postea prosequitur:

Símili modo, postquam cenátum est,

accipit calicem,

eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accípiens cálicem,

et tibi grátias agens benedíxit,

dedítque discípulis suis, dicens:

parum se inclinat

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissión e m peccatórum.

Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

112. Deinde dicit:

Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans:

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

113. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

Mémores ígitur, Dómine,

eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis

necnon mirábilis resurrectiónis

et ascensiónis in cælum,

sed et præstolántes álterum eius advéntum,

offérimus tibi, grátias referéntes,

hoc sacrifícium vivum et sanctum.

Réspice, quǽsumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ

et, agnóscens Hóstiam,

cuius voluísti immolatióne placári,

concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur,

Spíritu eius Sancto repléti,

unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.

Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum,

ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus,

in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María,

cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus

(cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono)

et ómnibus Sanctis,

quorum intercessióne

perpétuo apud te confídimus adiuvári.

Hæc Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat,

quaésumus, Dómine,

ad totíus mundi pacem atque salútem.

Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra,

in fide et caritáte firmáre dignéris

cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., *

cum episcopáli órdine et univérso clero

et omni pópulo acquisitiónis tuæ.

Votis huius famíliæ, quam tibi astáre voluísti,

adésto propítius.

Omnes fílios tuos ubíque dispérsos

tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

+ Fratres nostros defúnctos

et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,

in regnum tuum benígnus admítte,

ubi fore sperámus,

ut simul glória tua perénniter satiémur,

iungit manus

per Christum Dóminum nostrum,

per quem mundo bona cuncta largíris. +

114. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Tonus simplex in Appendice, p. 1230.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti,

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

Populus acclamat:

Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597.

115. Quando hæc Prex eucharistica in Missis pro defunctis adhibetur, dici potest:

+ Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N.,

quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti.

Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta)

fuit similitúdini mortis Fílii tui,

simul fiat et resurrectiónis ipsíus,

quando mórtuos suscitábit in carne de terra

et corpus humilitátis nostræ

configurábit córpori claritátis suæ.

Sed et fratres nostros defúnctos,

et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sǽculo transiérunt,

in regnum tuum benígnus admítte,

ubi fore sperámus,

ut simul glória tua perénniter satiémur,

quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris,

quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes,

tibi símiles érimus cuncta per sǽcula,

et te sine fine laudábimus,

iungit manus

per Christum Dóminum nostrum,

per quem mundo bona cuncta largíris. +