PRÆFATIO COMMUNIS I

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO COMMUNIS I

De universali restauratione in Christo

72. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

In quo ómnia instauráre tibi complácuit,

et de plenitúdine eius nos omnes accípere tribuísti.

Cum enim in forma Dei esset, exinanívit semetípsum,

ac per sánguinem crucis suæ pacificávit univérsa;

unde exaltátus est super ómnia

et ómnibus obtemperántibus sibi

factus est causa salútis ætérnæ.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.