PRÆFATIO PASCHALIS I

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

PRÆFATIO PASCHALIS I

De mysterio paschali

45. Sequens præfatio dicitur tempore paschali. In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: in hac potíssimum nocte; a die Paschæ et per totam octavam: in hac potíssimum die; alias: in hoc potíssimum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:

Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,

sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius prædicáre,

(sed in hoc potíssimum gloriósus prædicáre,)

cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus

qui ábstulit peccáta mundi.

Qui mortem nostram moriéndo destrúxit,

et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria, ut infra pp. 573-574.

In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes.