VIII MENSE APRILE / XVIII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XVIII ITEM ALIA

Concede, domine, populo tuo ueniam peccatorum et religionis aumentum; adque ut ei tua dona multiplices, sanctorum martyrum tuorum patrocinia fac adesse [Ver 57]

Suscipe, domine, propitius aeclesiae tuae munera, et sanctorum praecibus nos tuere, qui tuae iustitiae sunt placentes [Ver 58]

Uere dignum: quia te benedicunt et laudant omnes sancti tui, quibus et in confessionem uirtutem et in passione gloriam contulisti [Ver 59]

Sanctorum percipientibus, domine, quaesumus, salus et mentium praestetur et corporum, ut doni tui fiat nobis et benedictio copiosa et larga protectio [Ver 60]

Da auxilium, domine, quaesumus, maiestati tuae potestatique subiectis, et quidquid suis meritis non praesumunt, sanctorum tuorum praecibus consequantur [Ver 61]