Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10743029

Odwiedza nas 225 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XXIII ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XXIII ITEM ALIA

Sacrae festiuitatis nobis, quaesumus, domine, dona multiplica, cum et salutis nostrae uota recolimus, et eorum qui tibi sunt placiti patrociniis adiubemur [Ver 88]

Exercemus, domine, gloriosa conmercia: offerimus quae dedisti, ut te ipsum mereamur accipere [Ver 89]

Uere dignum: quoniam licet inmensa sint omnia, quae initiis humanae sunt conlata substantiae: quod eam scilicet crearis ex nihilo, quod tui dederis cognitione pollere, quod cunctis animantibus summae rationis participatione praetuleris, quod tota mundi possessione ditaris: longe tamen mirabiliora sunt opera, ut terrenam mortalemque materiam non solum uiuificaris extinctam, sed efficeris et diuinam [Ver 90]