Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10663322

Odwiedza nas 330 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XLIII. ITEM ALIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XLIII. ITEM ALIA

Oblationes nostras, quaesumus, domine, tua tibi dignatione fac placitas: quia nihil in nobis quod placare te possit, nisi depraecantibus sanctis tua nos propitiatione praeuenias [Ver 165]

Uere dignum: uenerabilium martyrum praeconia recolentes: quoniam tui operis, domine, tuaeque uirtutis est, quod innumeris sanctorum tuorum multitudini non solum credere in filium tuum, sed etiam pro eo pati posse donatum est, ut quos iustificabat fides, glorificaret et fines [Ver 166]

Et nataliciis sanctorum, domine, et sacramenti munere uegetati quaesumus, ut bonis quibus per tuam gratiam nunc fouemur, perfruamur aeternis [Ver 167]

Adsit, domine, quaesumus, propitiatio tua populo supplicanti, ut ³:et:³ quod te inspirante fideliter expetit, tua celeri largitate percipiat [Ver 168]