VIIII MENSE MAIO PRAECES IN ASCENSA DOMINI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIIII MENSE MAIO PRAECES IN ASCENSA DOMINI

Adesto, domine, supplicationibus nostris, ut sicut humani generis saluatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, quemadmodum es pollicitus, sentiamus[Ver 169]

Omnipotens sempiterne deus, tribue nobis munere festiuitatis hodiernae, ut illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia [Ver 170]

Exaudi nos, misericors deus, et da mentibus nostris, quo redemptor noster conscendit adtolli; ut secundo mediatoris aduentu manifesto munere capiamus, quod nunc audemus sperare promissum [Ver 171]

Presta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut quae uisibilibus mysteriis celebrando suscepimus, inuisibili consequamur effectu [Ver 172]

Da nobis, domine, non terrena sapere, sed amare caelestia, et inter praetereuntia constitutos iam nunc inherere mansuris [Ver 173]

Exaudi nos, deus salutaris noster, ut per haec sacrosancta mysteria ³:commercia:³ in totius aeclesiae confidimus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite: per eundem Iesum Christum dominum nostrum [Ver 174]

Uere dignum: qui post resurrectionem saeculis omnibus gloriosam discipulis suis uisu conspicuus tantoque palpabilis usque in quadragensimum diem manifestus apparuit, ipsisque cernentibus est eleuatus in caelum: in id proficientibus per has moras aeclesiae primitiuis, ut et certius fierent quod credidissent, et plenius discerent quod docerent [Ver 175]