MENSE SEPTEMBRI. XXV. XVI KALENDAS OCTOBRES.
IN NATALE SANCTE EUFYMIAE
Presta, domine, quaesumus, ut sicut sanctorum tuorum nos natalicia celebranda non deserunt, ita iugiter suffragia comitentur [Ver 835]
Gratanter ad munera dicanda concurrimus, quae nomini tuo, domine, pro sollemnitate sancte martyris Eufymiae supplices immolamus [Ver 836]
Uere dignum: in hac celebritate gaudentes, qua sancti spiritus feruore praeclarus beatae martyris Eufymiae sexus fragilitate praetiosior sanguis effloruit, et uirtute feminea rabiem diabolicae persecutionis elidens, geminatae gloriae triumphum uirginitas impleuit et passio [Ver 837]
- ITEM ALIA
Suscipe, domine, quaesumus, hostias laetantis aeclesiae, quas pro sancte martyris Eufymiae natalicia passione maiestati tuae prompta deuouit [Ver 838]
Uere dignum: sancte martyris Eufymiae natalicia recolentes rerum diuersitate mirabili: ut diabolus, qui uirum per inuecillitatem mulieris inpulerat in ruinam, uiri condicione nunc in Christo reparante uictoriam, per muliebrem quoque fragilitatem mutuo deiceretur obtritus [Ver 839]
III. ITEM ALIA
Sacrificium tibi, domine, nostrae seruitutis offerimus, quod ad honorem nominis tui in sancte martyris Eufymiae festiuitate debemus [Ver 840]
Uere dignum: hodiernae festiuitatis laetitiam recensentes, quam nobis sancte martyris Eufymiae ueneranda confessio fecit insignem [Ver 841]
Sanctificet nos, domine, quaesumus, tui perceptio sacramenti, et intercessio sancte martyris Eufymiae tibi reddat acceptos [Ver 842]
Exultet, domine, christianae plebis humilitas, qua in martyrum commemoratione sanctorum tua mirabilia ueneratur, et eorum tibi praecibus adiutus conplaceat [Ver 843]